

Liber Job*
Caput 7: Versus 6
Dies mei velocius.Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telae festinantiam velocitas vitae transit, quae semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait:Et consumpti sunt,id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.